

Ruth*
Caput 4: Versus 15
De nuru enim.Nurus synagogae gentilis Ecclesia est quae nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiae mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio.Multo tibi melior,etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.