Ecclesiastes*

Caput 1: 10

nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
(* Traductions européennes)

Glose

Nec valet,etc.HIER.Estne verbum,etc., usque ad et praedestinatione Dei jam ea facta sunt quae futura sunt.Jam enim praecessit.Sicut praeterita quae olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quae nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur.Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquae transeunt, et non redibunt. Cui sententiae totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.