Glose
Vanitas vanitatum.[ID.]Provanitas vanitatumsecundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est.Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit:Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est,vanitas,etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis caetera! Unde,Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui,etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari.[HIER.]Si cuncta quae fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere,Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.