Ecclesiastes*

Caput 2: 9

et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
(* Traductions européennes)

Glose

Qui ante me fuerunt in Jerusalem.Ad litteram: Non est magna laus. Ante Salomonem enim regnaverunt Saul, cujus tempore regnum coepit, et David, sub quo satis parvum erat regnum.Perseveravit.Alii,stetit,id est, ei in carne posito sapientia permansit, non proficiens per momenta, sicut in nobis, sed in plenitudine stans.