Ecclesiastes*

Caput 3: 13

omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
(* Traductions européennes)

Glose

Omnis homo qui comedit et bibit,etc., Multae enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob.Didici,etc.ID.Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunae vices, terrae et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et haec idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala.