Ecclesiasticus*

Caput 1: 1

[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
(* Traductions européennes)

Bible Française

1 Voici les paroles du Sage, fils de David, roi à Jérusalem.

Parole de Vie

1 Voici les paroles du Sage, fils de David et roi à Jérusalem.

Louis Segond (Nouvelle)

1 Paroles de Qohéleth, fils de David, roi à Jérusalem.

Français Courant

1 Voici les paroles du Sage, fils de David et roi à Jérusalem.

Colombe

1 Paroles de l'Ecclésiaste, fils de David, roi à Jérusalem.

TOB

1

Segond (Originale)

1 Paroles de l'Ecclésiaste, fils de David, roi de Jérusalem.

King James

1 The words of the Preacher, the son of David, king in Jerusalem.

Reina Valera

1 PALABRAS del Predicador, hijo de David, rey en Jerusalem.

Glose

Omnis sapientia,etc.RAB. in Eccli., tom. 3.Incipit ab aeterna Dei sapientia, quae Christus est, qui cum Patre est semper ante saecula, secundum illud:In principio erat Verbum, et Verbum erat apud DeumJoan. 1..A Domino Deo est.Quia Christus fons vitae, lux vera, de Patre nascitur,et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihilIbid.. Quisquis hac sapientia caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat.Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum; et prudentia carnis, morsSap. 11..