Glose
Initium superbiae.Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quae merito ascribitur superbiae. Superbia enim est si creatura velit aequari Creatori. Haec et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde,Quoniam initium omnis peccati est superbia.Quamvis alibi dicatur:Radix omnium malorum cupiditas[I Tim. 6.]. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quae ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quae sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.