Ecclesiasticus*

Caput 12: 10

non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius
(* Traductions européennes)

Glose

Non credas inimico.Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero haereticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiae: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significatdextera:ne a loco nostro, id est, statu rectae fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere.Quis medebitur.Haeretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum:Si enim sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur forasMatth. 5..