Ecclesiasticus*

Caput 19: 3

et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius
(* Traductions européennes)

Glose

Jungit fornicariis.Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt.Qui credit,etc. Levitas animi describitur, quae infirma et mutabilis est: unde,Stultus ut luna mutatur. Qui credit.De charitate dicit Apostolus,Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinetI Cor. 12.. Sed ibi perfectio bonae voluntatis, quae semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quae statum firmitatis non habet.