Ecclesiasticus*

Caput 2: 18

qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
(* Traductions européennes)

Glose

Qui timent Dominum, non erunt incredibiles,etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit,quia timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculiPsal. 18.,et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit DeumI Joan. 4.. Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando praecepta Dei, et semper meditando quaerit quae beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei.Finis enim praecepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit.