Ecclesiasticus*

Caput 24: 39

a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna
(* Traductions européennes)

Glose

A mari enim.Mare significat profunditatem sapientiae inaestimabilem, et incomprehensibilem esse: quoniam nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui seipsum vere novit, et consilium suum, et dat tantum nosse creaturae suae, quantum expedit.