Ecclesiasticus*

Caput 27: 22

non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
(* Traductions européennes)

Glose

Quasi caprea.Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreae autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hae si quando adversitatem ferarum, vel hominum praesenserint: de altis cacuminibus sese praecipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illaesas.