Ecclesiasticus*

Caput 27: 8

ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
(* Traductions européennes)

Glose

Ante sermonem.Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde:Non laudes ante mortem quemquam.