Ecclesiasticus*

Caput 3: 15

et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
(* Traductions européennes)

Glose

Eleemosyna.Scilicet quae peccatum delet. Hostia enim quae pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel caeteris pauperibus miseretur, justitiae praemium recipiet a peccatis absolutus.Beati misericordes, quoniamMatth. 5., etc. Et alibi:Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.Prov. 19.. Hinc Daniel ad Nabuchodonosor:Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperumDan. 4., si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait:Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobisLuc. 11..