Ecclesiasticus*

Caput 31: 19

utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
(* Traductions européennes)

Glose

Utere,etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturae cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus.