Ecclesiasticus*

Caput 31: 22

quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
(* Traductions européennes)

Glose

Quam sufficiens.Tenuis victus tam animae quam corpori utilis est, superfluus vero e contra.Vinum exiguum.Vinum quoque spirituale sumptum moderate, utile est tam corpori quam animae: immoderate enim insanire facit, et a Deo disjungit, unde anxia cura, et turbatio maxima, et perpetua tortura.