Ecclesiasticus*

Caput 32: 24

fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
(* Traductions européennes)

Glose

Fili, sine consilio.Possunt haec de catholico et haeretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Haereticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos praedicatores divinis arguetur sententiis