Ecclesiasticus*

Caput 33: 15

contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
(* Traductions européennes)

Glose

Contra malum.Investigator operum Dei invenit in ipsis quamdam contrarietatem, sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus, qui fecit omnia bona valde; nec mortem fecit, nec laetatur in perditione mortuorum, sed universitatis est mirabilis ordinator. Naturae ergo bonae sunt, et a Deo sunt: vitia vero non ex Deo.