Ecclesiasticus*

Caput 33: 19

audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite
(* Traductions européennes)

Glose

Audite.Ad litteram patres docet, ut filios regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad aetatem perfectam, ut digni haeredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesiae, ut dignitatem suam usque ad finem teneant et discipulos suos bene nutritos haeredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt.