Glose
Ab inope ne avertas,etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus,Ira enim viri justitiam Dei non operatur[Jac. 1.]. Et,Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet Dominus[Prov. 21.]. Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum.Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?[I Joan. 3.]Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate.