Ecclesiasticus*

Caput 41: 13

omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
(* Traductions européennes)

Glose

In perditionem.Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in aeternam perditionem cum corpore et anima ibunt.