Ecclesiasticus*

Caput 48: 13

Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
(* Traductions européennes)

Glose

Elias quidem in turbine,etc.ID.Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis.In Eliseo completus.Qui oravit die:Fiat spiritus tuus duplex in me,et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit.