Ecclesiasticus*

Caput 7: 19

humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
(* Traductions européennes)

Glose

Quoniam vindicta carnis,etc. Quia caro peccatorum, quae luxuria defluit, igne inferni et vermibus cruciabitur, ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur: invermeputredo gehennae, inigneardor signatur. Velvermis,est sera scelerum poenitentia, quae in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat, ut ignis sit poena extrinsecus saeviens, vermis autem dolor interius accusans.