Ecclesiasticus*

Caput 7: 21

noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
(* Traductions européennes)

Glose

Gratia enim verecundiae.Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Potest per hanc mulierem sapientia intelligi, quae alibi pretiosa margarita dicitur, quam spiritualis negotiator inveniens vendit omnia, et emit eam. Unde:Vive vitam cum muliere quam dilexisti;quasi, sapientiam sequere, et scientiam Scripturarum, et quasi conjugem tibi copula.