Esther*

Caput 2: 7

qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam
(* Traductions européennes)

Glose

Qui fuit.Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Haec est gentium Ecclesia, quae in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quae in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochaeus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.