Esther*

Caput 5: 8

si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
(* Traductions européennes)

Glose

Si inveni in conspectu.Dilatio petendi non deputatur segnitiei, sed patientiae. Non enim in praesenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces: cras enim pro futuro ponitur, unde:Nolite solliciti esse de crastino;et Jacob in Genesi ait:Apparebit mihi cras justitia meaMatth. 6..Et de agno dicitur:Non remanebit ex eo quidquam usque maneGen. 30.Cum judicium venerit, revelabitur quali veste quisquam ad convivium intraverit.