Exodus*
Caput 25: Versus 18-21
Duos quoque cherubim,etc.[ID.]Propter societatem angelicae pacis, quae minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt.[GREG., hom. 6 in Ezech.]Duo cherubim, quiplenitudo scientiaedicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret.[BEDA, ibid.]Numero singularicherub,plurali autemcherubimdicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.