Exodus*
Caput 25: Versus 3-6
Haec sunt autem quae accipere debetis,etc.[ID., ibid.]Cuncta quae sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecepit, nos quoque, qui spirituales filii Israel, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.