Glose
Et ait: Germinet terra,etc.[AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12]Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terrae nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere.[BEDA, ubi supra.]Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbae virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quae sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili aetate plasmatus est.[AUG., ibid. l. 3, c. 18]Quaeritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit:Germinet terra herbam,etc. Sed fructus nomine quaedam utilitas signatur: multae autem utilitates sunt manifestae, vel occultae, omnium quae terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Undepariet tibi,id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur.Facientem semen.[BEDA, ibid.]Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus aetate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoclignum pomiferum.