Genesis*

Caput 1: 24

dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
(* Traductions européennes)

Glose

Dixit quoque Deus: Producatterra,etc.BEDA, in Hexaem., tom. 3, col. 13Post coelum repletum sideribus et aerem volatilibus qui propter viciniam coelum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt praeter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia.Producat terra,etc.AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi.In genere suo.AUG., ibid. c. 12,Haec forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.AUG., ibid. c. 14De quibusdam minutis animalibus quaestio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant praeseminata.AUG., ibid. c. 15, 16De venenosis et perniciosis quaeritur, etc., usque ad quae cuncta merito considerata laudantur.AUG., ibid., c. 17Illud etiam movet, etc., usque ad sed piae fortitudinis numeros ad omnia praeparare non dubitent.THEOD., quaest. 18 in Gen.Ne bestias, velut ab his, prorsus illaesi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus.AUG. in Gen., l. 3, c. 13Quaeritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum:Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini,etc. Forte quod de prima creatura animae viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.