Glose
Et creavit Deus hominem ad imaginem,etc.[BEDA, in Gen., c. 1]Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur.Et creavit Deus,etc.[AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22]Notandum quod sicut in creanda luce dicitur:Fiat lux,et statim sequitur,et facta est lux;sic cum dicitur:Faciamus hominem,infertur,et fecit Deus hominem ad imaginem Dei:quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter praeseminata.Masculum et feminam creavit eos,etc.[BEDA, in Hexaem.]Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas praeferatur.[BEDA, ISID., ut supra.]Post haecfecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam,virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus:Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus[I Cor. 9].