Glose
Viditque Deus,etc.[AUG., ibid.]Quaeritur, cum singillatim caetera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum caeteris hoc dicatur? Sed forte praesciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa.Et factum est vespere et mane,etc.[ISID., in Gen., tom. 5, col. 207]Mane sexti diei fit praedicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet.Moraliter.[AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine.]Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suae mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiae serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et caetera quae jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.