Glose
Fiat firmamentum,etc.[GREG., l. XXVII Moral., c. 24]Angelicae virtutes, quae in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditae sunt aeternaliter subsistant. Unde apud Moysen coelum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata.Fiat firmamentum,etc.[AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264]Quaeritur utrum illud coelum nunc fiat quod excedit aeris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quae sunt in terris.Fiat firmamentum,etc.[AUG., ibid., c. 4]Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus.Fiat firmamentum in medio.[BEDA, in Hexaem., t. 2]Coeli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.