Glose
Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre.[ISID. in Gen.]Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam[quae in hoc loco apparet], sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahae Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.