Genesis*

Caput 18: 10

cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
(* Traductions européennes)

Glose

Et habebit filium,etc. Promittit Deus Sarae sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4:Laetare sterilis, quae non parturis, etc.Quo audito, etc.AUG. Quaest in Gen.Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia praebendo, quae tantum infirmae carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinae majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse saepe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.