Glose
Tria sata.Haec in typum Ecclesiae dicuntur, quae de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est.[STRAB.]Satum genus est mensurae. Tria sata tres filios Noe significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda.Tria sata,de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Noe, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinae Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Haec sunt tria sata farinae, quae mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiae, et angore [Al.,rancore] nequitiae, et fervore perversae doctrinae, oportet esse credentium unitatem.Subcinericios.Subcinericii sunt, ut per poenitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.