Genesis*

Caput 18: 8

tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
(* Traductions européennes)

Glose

Butyrum et laccum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. 3:Lac potum dedi vobis, non escam,etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicae doctrinae solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicae passionis signum, cujus praedicatores sunt.