Glose
Et dixit Dominus Deus ad mulierem,etc.[AUG.]Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem saeculi:Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi[Psal. 40].Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio saeculi, et gratia Dei, quae in tempore subvenit, docens afflictos non de se praesumere.Serpens decepit,etc. Quasi cujuslibet persuasio praevaleat Dei praecepto.Serpens decepit me,etc.[AUG., ibid., lib. 2, c. 30]Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse.[AUG., ibid., c. 28]Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit.[ALC.]Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum.Vidit igitur,etc.[STRAB.]Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.