Genesis*

Caput 3: 15

inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
(* Traductions européennes)

Glose

Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum,etc.GREG. l. I Mor., c. 38Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitae considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit.HIERON.Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum.Melius in Hebraeo habetur:Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus,quia et nostri gressus praepediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.