Genesis*

Caput 3: 8

et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
(* Traductions européennes)

Glose

Et cum audissent,etc.AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur.Abscondit se,etc.AUG., ibid.Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiae, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quae aliquid posteris significarent, propter quos haec scripta sunt.Ad auram post meridiem.Unde hora nona Christus spiritum emisitMatth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus.In medio ligni paradisi.Abscondit se, qui aversus a praecepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.