Genesis*

Caput 4: 13

dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
(* Traductions européennes)

Glose

Major est iniquitas mea.ISID.Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quae non remittitur in hoc saeculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.