Glose
Pulchriores oculi,etc.[ISID.]Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica praecepta clariora sunt quam legis mandata.Lacte,id est doctrina legis, quae carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sedcandidiores,Ecclesiae doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5:Perfectorum est solidus cibus,qui benecandidiores lactedicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.