Genesis*

Caput 8: 9

quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
(* Traductions européennes)

Glose

Reversa est.AUG.Quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quae facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.