Leviticus*

Caput 11: 10

quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
(* Traductions européennes)

Glose

Quidquid pinnulas,etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiae deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in poenitentiae fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quae moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.