Leviticus*

Caput 13: 19

et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem
(* Traductions européennes)

Glose

Cicatrix,etc.ID.In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidiae veteris dogmatis ostendunt.Alba.Quia ex vulnere legalis transgressionis; lex enim alba et a sole justitiae non calefactaAct. 15..Subrufa.Quia de praevaricatione evangelica, sicut idolothytum sanguinem, vel suffocatum comedere; utrumque autem fit contra Christum, cujus est Lex et Evangelium.