Leviticus*

Caput 16: 19

aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel
(* Traductions européennes)

Glose

Expiet.Christi sacrificio expiantur. Unde,ipsa autem coelestia majoribus hostiis expianturHeb. 2., quam istis.Ab immunditiis.Quantum ad coelorum virtutes non indigent expiari, quae sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur:Ascendit fumus in ira ejusPsal. 17.; et de Ninive,Malitia ejus ascendit coram meJonae 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum coelestia mundantur.