Leviticus*

Caput 16: 4

tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
(* Traductions européennes)

Glose

Tunica linea vestietur,etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia.Feminalibus.HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1.Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur.ID.Secundum Hebraeos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur.Cum lotus fuerit.ISICH.Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.