Glose
Non facies calumniam.[AUG., ubi supra.]Omnia quae prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est:Non nocebis proximo.Nam quod sequitur:Non rapies,nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est.
Glose
Nec vi opprimes,etc. Paulatim auditorem erudit, et quae videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum poena terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in poena. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est[Jac. 2.]. Ideo vim calumniae conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo.Non morabitur,etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit.Opus mercenarii,etc. Merces praedicatoris ex verbo est praedicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet saeculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.