Leviticus*

Caput 19: 18

non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
(* Traductions européennes)

Glose

Non quaeras ultionem.Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut laetari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur:Non irasceris filiis populi tui,etc. Sic enim recte ira definita est, quae sit ulciscendi libido.