Glose
Nolite facere,etc. In praecedentibus praecipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiae terminis: haec enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniae thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi.[ISICH.]Nolite facere,etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiae corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes.In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis[Matth. 7.].